monumenta.ch > Plinius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 29
{III} et carbunculus, quae terra ita vocatur, emendari intenta cura videtur. nam tofus naturae friabilis expetitur quoque ab auctoribus. Vergilius et quae felicem ferat non inprobat vitibus. salsaeque terrae multa melius creduntur, tutiora a vitiis innascentium animalium. nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat, nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci diximus vites. omnium rerum sunt quaedam in alto secreta et suo cuique corde pervidenda.